miércoles, 31 de octubre de 2007

In festo omnium sanctorum


Placare, Christe, servulis

Quibus Patris clementiam

Tuae ad tribunal gratiae

Patrona Virgo postulat.



Et vos, beata per novem

Distincta gyros agmina

Antiqua cum praesentibus,

Futura damna pellite.



Apostoli cum Vatibus,

Apud serverum Judicem

Veris reorum fletibus

Exposcite indulgentiam.



Vos, purpurati Martyres,

Vos, candidati praemio

Confessionis, exsules

Vocate nos in patriam.



Chorea casta Virginum,

Et quos eremus incolas

Transmisit astris, caelitum

Locate nos in sedibus.



Auferte gentem perfidam

Credetium de finibus,

Ut unus omnes unicum

Ovile nos Pastor regat.



Deo Patri sit gloria,

Natoque Patris unico,

Sancto simul Paraclito,

In sempiterna saecula. Amen.





Que así sea, para todos los lectores del blog, y para este servidor.






3 comentarios:

  1. Estimado Wanderer.

    Me extraña que prefiera la recensión moderna a la medieval.

    Christe, Redemptor omnium,
    conserva tuos famulos,
    beatæ semper Virginis
    placatus sanctis precibus.

    Beata quoque agmina
    cælestium Spirituum,
    præterita, præsentia,
    futura mala pellite.

    Vates æterni Iudicis,
    apostolique Domini,
    suppliciter exposcimus
    salvari vestris precibus.

    Martyres Dei incliti
    confessoresque lucidi,
    vestris orationibus
    nos ferte in cælestibus.

    Chori sanctarum virginum
    monachorumque omnium,
    simul cum sanctis omnibus
    consortes Christi facite.

    Gentem auferte perfidam
    credentium de finibus,
    ut Christo laudes debitas
    persolvamus alacriter.

    Gloria Patri ingenito,
    eiusque Unigenito,
    una cum Sancto Spiritu,
    in sempiterna sæcula. Amen.

    ResponderEliminar
  2. Amigo Invisible: Se lo extrañaba en el blog. Gracias por la recensión medieval de la que conocía su existencia pero no su texto. ¿De dónde saca Ud. ese material prohibido por los modernistas del siglo XVI?

    ResponderEliminar
  3. La verdad lo saqué de un breviario no afectado por la refeorma de Urbano VIII. Pero vi que está en internet.
    http://wikisource.org/wiki
    /Christe,_redemptor_omnium,_conserva

    ResponderEliminar