martes, 5 de febrero de 2008

Cinerum Dies


CINERUM DIES; Ecclesiae feriae IV. Dominicae Quinquagesimae antiquissimus ritus, qui solebat fieri a Christianis excalceatis, ut in constitutionibus Cisterciensium disponitur, et Rupertus ait: Igitur ut nostra nobis calamitas ad memoriam revocetur, et meminerimus, quia pulvis sumus, quod oblitus est pater noster Adam, quando proiecit ante Deum coronam suam, et exinde sensit nuditatem suam: idcirco, et cinere capita nostra aspergimus, et summas partes corporis, id est, pedes nudamus, hoc ab itu confitentes quia non Dii, neque de caelo sumus; sed homines sumus, et de terra principium habuimus, et quia per peccatum gloria nostra spoliati, et inter hostes constituti, ornatu gratiae Dei indigemus.


SANTA CUARESMA PARA TODOS

No hay comentarios: